라틴어 문장 검색

Ita pacis commoda hoste +hortato+ maiores augebantur copiae.
(카이사르, 히스파니아 전기 1:7)
Interim munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse firmae videntur, testudinibus ac musculis +aptantur+;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:4)
Is suscepto officio largitionem in militem auget;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 4:4)
His adiunctis navibus longis et numero classis aucto militibus veteranis impositis, quorum magnam copiam habebat ex omnibus legionibus, qui numero aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum maritimasque non nullas civitates, quae defecerant Octavioque se tradiderant, partim recipiebat, partim remanentis in suo consilio praetervehebatur nec sibi ullius rei moram necessitatemque iniungebat quin quam celerrime posset ipsum Octavium persequeretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:6)
Augetur odium et ex ipso dilectu et sumptu additae legionis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:4)
Minucium libertis tradit excruciandum, item Calpurnium Salvianum, qui profitetur indicium coniuratorumque numerum auget, vere, ut quidam existimant, ut non nulli queruntur, coactus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:6)
quorum alter agros Volcarum Arecomicorum et Helviorum publice iis concesserit, alter bello victos Sallyas attribuerit vectigaliaque auxerit.
(카이사르, 내란기, 1권 35:11)
Augebatur illis copia, atque ex castris cohortes per oppidum crebro submittebantur, ut integri defessis succederent.
(카이사르, 내란기, 1권 45:10)
Iamque ad denarios L in singulos modios annona pervenerat, et militum vires inopia frumenti deminuerat, atque incommoda in dies augebantur;
(카이사르, 내란기, 1권 52:3)
Neque nunc se illorum humilitate neque aliqua temporis opportunitate postulare, quibus rebus opes augeantur suae;
(카이사르, 내란기, 1권 85:12)
Eodem Brutus contendit aucto navium numero.
(카이사르, 내란기, 2권 5:1)
Is variis hominum sermonibus celeriter augetur.
(카이사르, 내란기, 2권 29:2)
Nam neque pudentes suspicari oportet sibi parum credi, neque improbos scire sese timeri, quod his licentiam timor augeat noster, illis studia deminuat.
(카이사르, 내란기, 2권 31:7)
An non, uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus?
(카이사르, 내란기, 2권 31:9)
Hostium copiae submissis ab rege auxiliis crebro augebantur;
(카이사르, 내란기, 2권 41:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION