라틴어 문장 검색

qua clade et odiis provinciae quam avaritia eius in bellum egerat trepidus procurator Catus in Galliam transiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장14)
Eodem anno Romae insignia scelera, alterum senatoris, servili alterum audacia, admissa sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장1)
Antonius audacia promptus, Marcellus Asinio Pollione proavo clarus neque morum spernendus habebatur nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장5)
non tua moderatio, si reddideris pecuniam, nec quies, si reliqueris principem, sed mea avaritia, meae crudelitatis metus in ore omnium versabitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장3)
Sullam inopem, unde praecipuam audaciam, et simulatorem segnitiae dum temeritati locum reperiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장8)
sed Partho ad exequendas obsidiones nulla comminus audacia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장6)
sic oratorum licentia Cinciam rogationem, candidatorum ambitus Iulias leges, magistratuum avaritia Calpurnia scita pepererunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 20장5)
nam ut metu repetundarum infracta avaritia est, ita vetita gratiarum actione ambitio cohibebitur.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장10)
Ceterum Nero usus est patriae ruinis extruxitque domum in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna et in modum solitudinum hinc silvae inde aperta spatia et prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere, quibus ingenium et audacia erat etiam quae natura denegavisset per artem temptare et viribus principis inludere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장1)
cliens hic Sorani et tunc emptus ad opprimendum amicum auctoritatem Stoicae sectae praeferebat, habitu et ore ad exprimendam imaginem honesti exercitus, ceterum animo perfidiosus, subdolus, avaritiam ac libidinem occultans;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장6)
sed extemporalis audaciae atque ipsius temeritatis vel praecipua iucunditas est;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 6:1)
tristitiam et adrogantiam et avaritiam exuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 3:4)
sermo haud multum diversus, in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi advenere, in detrectandis eadem formido.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 4:2)
ego facilius crediderim naturam margaritis deesse quam nobis avaritiam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 7:1)
sibi patriam coniuges parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli esse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION