라틴어 문장 검색

Unguenta et casias et olentem funera murram Turaque de medio semicremata rogo Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto, Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LIV1)
Formosa Phyllis nocte cum mihi tota Se praestitisset omnibus modis largam, Et cogitarem mane quod darem munus, Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram, An Baeticarum pondus acre lanarum, An de moneta Caesaris decem flavos:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXV1)
Si caldum potas, ardenti murra Falerno Convenit et melior fit sapor inde mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXIII Murrina1)
Myrrha, Cinyrae filia, cum adamasset patrem et eius se stupro nocturnis horis captata ebrietate paterna subiecisset gravidaque de eo esset facta, prodito incesto cum patrem insequentem se stricto gladio fugeret, in arborem versa est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 724)
murra autem madentes unguentatos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1005)
in Cypro insula regnavit Cinyras, habens filiam Myrrham nomine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 185)
namque nutrix Myrrhae dixit Ci- nyrae, esse quandam puellam, quae eius amore flagraret et concubitum nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 187)
Fulgentius mythologiarum III 8 p. 124 ubi sucum myrrhae valde fervidum esse dixit:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, VII*1)
Etenim, sicut fas est mihi, praesertim te exigente, excusare Baeticis contra unum hominem advocationem, ita nec fidei nostrae nec constantiae quam diligis convenit, adesse contra provinciam quam tot officiis, tot laboribus, tot etiam periculis meis aliquando devinxerim.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 2:1)
quatenus tu me tuis agere non pateris, quorum tanta cupiditate ardeo, ut videar mihi hac sola mercede posse corrumpi, ut vel contra Baeticos adsim.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 5:2)
Cum publicum opus mea pecunia incohaturus in Tuscos excucurrissem, accepto ut praefectus aerari commeatu, legati provinciae Baeticae, questuri de proconsulatu Caecili Classici, advocatum me a senatu petiverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 2:2)
Praeterea cum recordarer, quanta pro isdem Baeticis superiore advocatione etiam pericula subissem, conservandum veteris officii meritum novo videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:1)
Possum iam perscribere tibi quantum in publica provinciae Baeticae causa laboris exhauserim.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 1:1)
Erat autem Priscus ex Baetica, ex Africa Classicus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 3:1)
Inde dictum Baeticorum, ut plerumque dolor etiam venustos facit, non illepidum ferebatur:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION