라틴어 문장 검색

quod fieri debet dupliciter,videlicet ut cohibeamus motus turbatos animi loquentis nobis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 20:2)
Moderatum esse debet, videlicet cum modo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 23:1)
Debet esse naturale et comune, videlicet cum commodo nostro, nam ut ait lexnaturæ:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 26:1)
vox enim nostra videlicet fama nostra gloriosa erit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 29:5)
Aliqui ex illis videlicet qui prophetiisnon credunt, philosophiam volunt esse septimam, quae res naturales velelementa mundana praecellit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 61:9)
Sed vereorne si qui nostra simplici animo legentes carmina quae de mulierum artibusad earum correptionem et tuam et aliorum instructionem scribimus viderint, videlicet quomodo quaedam earum nescientibus viris suos advocent amasioset complectentes deosculentur advocatos et quae illarum expetat lasciviain ipsis expleant, earum nequitiam in nos redundare credant.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 89:8)
Quin etiam hoc eis evenisse voluissem, quod magistro meo narrante iam dudumaudivi evenisse incisori regis pro discipulo suo Nedui, videlicet quodfustibus caederentur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 123:45)
Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem (Rom.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:6)
Altera autem causa, quod poenas reformident, poetarum videlicet fabulis territi, latratus Cerberi, et Cocyti fluminis tristem voraginem, Charontem tristiorem, Furiarum agmina, aut praerupta tartara, in quibus Hydra saevior sedem habeat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:4)
ut consepultus cum illo per baptismum in mortem, quemadmodum ille surrexit ex mortuis, et tu resurgas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:21)
Quibus si quis juventae irretitus tempore, cum ad maturiorem aetatem processerit, veniat ad baptismum, renuntiet superioribus, moresque priores exuat, peccata deponat, consepeliatur cum Domino Jesu Christo, crucifigatur ei mundus, et ipse mundo;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 3:4)
Denique, inusitato exemplo, id petendo Caesar impetraverat a praefecto, ut secundae Belgicae multiformibus malis oppressae, dispositio sibi committeretur, ea videlicet lege, ut nec praefectianus nec praesidialis apparitor ad solvendum quemquam urgeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 6:1)
Quibus paratis, petit primos omnium Francos, eos videlicet quos consuetudo Salios appellavit, ausos olim in Romano solo apud locum habitacula sibi figere praelicenter.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 3:1)
Superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti, discrimen magnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucres post compositas sedes, opesque congestas, fumo pelluntur, et turbulento sonitu cymbalorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 1:3)
Aderat comitum quoque sagittariorum pars maior, equestris videlicet turmae ita cognominatae, ubi merent omnes ingenui barbari, armorum viriumque firmitudine inter alios eminentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION