라틴어 문장 검색

Sed Christiani minime cum Turcis stabili bello committere poterant, propter illorum miram hac et illac per agros discursionem et circumvagationem, quam in Christianos equorum velocitate moliebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 82:5)
Videntes autem Baldewinus et Tankradus suos bello defecisse, et usque ad exercitum in fugam remissos, prolato signo sanctae crucis, contra inimicos in spe salutis et victoriae laxis frenis Turcos impetu adeunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:5)
Sed Turci solito more equorum cursu per centum et centum, per mille et mille, nequaquam bellum secum committere passi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:6)
Quadam vero luce exorta, Turci consilio inito, in terram Corrozan reversi sunt, eo quod nihil Antiochiae [0694B] nocere potuerunt, et Christianorum virtus illis obviam facta sit, nec bello nec sagittis absterreri potuerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 84:7)
deinde Jerusalem, si ejus voluntati [0700C] prospere succederet, ad debellandos et expugnandos Christianos perveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:2)
aliique quorum actus et bella laude et memoria dignissima sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:7)
Quidam autem circiter septem millia, reditum per viam maris continuantes, et prosperis velis ac sine turbine navigantes, in festo S. Martini ad portum et stationem insulae Cypri applicuerunt, anchoras suas in profundum jacientes, et in aridum ab ipsis navibus descendere festinantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:1)
Willhelmus totidem in suo cuneo ordinatis equitibus, galea et lorica indutis, sinistra ex parte procul positus remansit, ut vires auxiliatrices sociis bellum insistentibus conferret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:8)
Et alius dixit, "In bello corpora hominumgladiis, in pace voluptatibus vulnerantur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 20:10)
Ut Seneca in epistolis dixit, "Et difficile est in re prospera amicos probare,in adversa facile."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:19)
"Nichil enim est turpius quam cum eo bellum gerere cum quofamiliariter vixeris," ut Tullius De Amicitia dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:26)
Ut Cassiodorus dixit, qui eciam ait,"Aurum siquidem per bella querere nefas est, per maria periculum, per falsitatesobprobrium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 10:10)
De quo prophetaait, "Dissipa gentes, que bella volunt."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:8)
licentia, luctus, et fames, bellum, ad ultimum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:11)
Bellum enim et guerra perducunt homines ad necessitatem, et sic ad mendatiaet ad omnia mala, quare iura et proverbium clamant:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION