라틴어 문장 검색

haec enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:4)
nec vero neglegenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium, quam blanditiis et assentando colligere turpe est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:3)
est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur, quasi equis temptatis, sic amicitia, aliqua parte periclitatis moribus amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:1)
firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius quam in amicitia quaerimus fides est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:1)
addendum eodem est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad , quam iam dudum tracto, constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:6)
isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:3)
recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 95:1)
in talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis quibus ceteri serviunt imperabunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:3)
in ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 127:2)
hac nos adulescentes benevolentia senes illos, L. Paulum, M. Catonem, C. Gallum, P. Nasicam, Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 128:1)
caritate enim benevolentiaque sublata omnis est e vita sublata iucunditas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 129:2)
nostro incommodo detrimentoque, si est ita necesse, doleamus, illius vero mortis opportunitatem benevolentia potius quam misericordia prosequamur, ut, quotienscumque de clarissimo et beatissimo viro cogitemus, ilium potius quam nosmet ipsos diligere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 4:2)
Faciebat ille quidem, inquam, et mihi benevolentia, credo, ductus tribuebat omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 1:5)
modo sit hoc Caesaris iudici, non benevolentiae testimonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 1:6)
hinc constantia, illinc furor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION