라틴어 문장 검색

At ego praeter pudorem obeundi publice concubitus, praeter contagium scelestae pollutaeque feminae, metu etiam mortis maxime cruciabar, sic ipse mecum reputans, quod in amplexu venerio scilicet nobis cohaerentibus quaecumque ad exitium mulieris bestia fuisset immissa, non adeo vel prudentia sollers vel artificio docta vel abstinentia frugi posset provenire, ut adiacentem lateri meo laceraret mulierem, mihi vero quasi indemnato et innoxio parceret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:6)
ut a peste qua laborat
(ARCHIPOETA, II45)
paupertatis premor peste
(ARCHIPOETA, II73)
Et quoniam de basilica beati apostoli Petri cotidianae vinulentiae proferebantur exempla, dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod remotus sit locus ab epi- scopi conversatione et in tanta civitate magna sit carnalium multitudo peregrinis praesertim, qui novi subinde veniunt, tanto violentius quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 10:2)
Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes omniumque invisitata aut forma erat aut ferocia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 8:1)
Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datos servus viri consularis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 11:1)
Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 28:1)
Namque ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea quod ita edidisset conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et vultus liniamenta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 4:1)
quodque turpis et improba est voluptas quae ex auditu, visu odoratuque procedit, quae vero ex gustu tactuque est, rerum omium foedissima est, cum hae duae bestiarum etiam sint, reliquae hominum tantum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 1:2)
Genius huius legis pius et nobilis certe fuit, cum id in bello statueret quod David in peste a Deo petiit, qui dixit "Si peccavi, percute me;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:5)
IX. HOC anno, regis decimo quinto, magna grassata est pestis tam Londini quam in aliis regni partibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:1)
Pessima enim res est errorum apotheosis, et pro peste intellectus habenda est, si vanis accedat veneratio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:6)
'Simia quam similis turpissima bestia nobis;'
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 303:1)
Etenim pestes plane sunt et lues negotiorum publicorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:23)
Cuius erit pesti cor, ut asserit, utile uestri:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION