라틴어 문장 검색

ibi urbe, quae caput insulae est, biduum nequiquam summo labore oppugnata, ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 235:2)
ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur, cum hostem verbis extolleret biennique clades per temeritatem atque inscitiam ducum acceptas referret et magistro equitum quod contra dictum suum pugnasset rationem diceret reddendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 310:2)
nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreverant ut vix cum eadem gente bellum esse crederent cuius terribilem famam a patribus accepissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 374:1)
per eosdem dies speculato Carthaginiensis qui per biennium fefellerat Romae deprensus praecisisque manibus dimissus, et servi quinque et viginti in crucem acti, quod in campo Martio coniurassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 399:1)
in religionem etiam venit aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 405:1)
haec vobis istorum per biduum militia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 741:3)
per annos centum cum populo Romano bellum gessimus, nullo externo adiuti nec duce nec exercitu, nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires quam suis viribus nos defendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 572:1)
Ludi plebei per biduum instaurati et Iovis epulum fuit ludorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 24:1)
in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 99:2)
eadem aestate in Hispania, cum biennio ferme nihil admodum memorabile factum esset consiliisque magis quam armis bellum gereretur, Romani imperatores egressi hibernis copias coniunxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 468:1)
sub Casino biduo stativa habita et passim populationes factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 117:3)
haec convenerunt, conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent, sunt posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 347:1)
Fulvium praetorem biennio ante in isdem devicerat locis, increpans, similem eventum pugnae fore adfirmabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 10:2)
cum senatus biduum ad considerandum peteret, aut ipsos extemplo dare aut se postero die senatorum omnes liberos sumpturum edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 367:1)
Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marcii, qui biennio ante mortuus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 538:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION