라틴어 문장 검색

ut multo ante veteres, proxime autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, velut in cantu et fidibus quae ἁρμονία dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 19:6)
ut enim si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio, cuius magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:3)
Videsne igitur, quantum breviter admonitus de doloris terrore deieceris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:9)
an eadem breviter attingam, quae modo dixi, quo facilius oratio progredi possit longius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:9)
et primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breviter astringere solent argumenta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:11)
quam huic erat miserum carere consuetudine amicorum, societate victus, sermone omnino familiari, homini praesertim docto a puero et artibus ingenuis erudito, musicorum vero perstudioso;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:2)
In attractionibus rem sic breviter ostendo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 39:1)
dico quod si distantiae sumantur in progressione Musica, densitates Fluidi in his distantiis erunt in progressione Geometrica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 34:2)
in infinitum, & rectangula illa evadent aequalia areae Hyperbolicae zthn, adeoque huic areae proportionalis est differentia Aa - Ff. Sumantur jam distantiae quaelibet, puta SA, SD, SF in Progressione Musica, & differentiae Aa - Dd, Dd - Ff erunt aequales;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 36:30)
Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.1)
Utriusque exemplum breviter exponam rei.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta2)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.3)
alioqui praevaricatio est transire dicenda, praevaricatio etiam cursim et breviter attingere quae sint inculcanda infigenda repetenda.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 2:2)
cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem quo magis scires, breviter tibi studia mores omnem denique vitam eius expressi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION