라틴어 문장 검색

sane haec corpora sive proici iubebantur, a cadendo, sive quod sepultura carebant 'cadavera' dicta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 14313)
aut si ad honoratorum cadavera referas, ut supra diximus, 'confusa' propter simul animalia concremata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2114)
vult enim nos de Camillae cadavere nihil ulterius expectare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5932)
unde natum est ut super cadavera aut pyramides fierent, aut ingentes collocarentur columnae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8493)
nam ut in Homero legimus, de virorum fortium cadaveribus erat inter hostes grande certamen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6422)
cum Turno occiso et accepta Lavinia, condita civitate in Numicum fluvium, ut alii volunt, sacrificans, ut alii, Mezentium, ut alii, Messapum fugiens, cecidisset, nec eius esset cadaver inventum, Ascanius, filius eius, victo Mezentio cum ceteris Troianis credens et iactitans inter numina receptum, sive patrem volens consecrare, templum ei constituit, quod indigetis appellari iussit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7947)
nam epicedion est, quod dicitur cadavere nondum sepulto, ut "extinctum nymphae crudeli funere Daphnin";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 144)
cuius cum cadaver exanime ad litus, in quo Hero de turre expectare solebat, esset adpulsum, puella se praecipitavit in mare et ita vitam finivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2075)
huius canis est reversus ad Erigonam filiam, quae, cum eius comitata vestigia pervenisset ad patris cadaver, laqueo vitam finivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3894)
responditque oraculum, sedari posse illam pestilentiam, si Erigonae et Icari cadavera requirerentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3898)
quae cum diu quaesita nusquam invenirentur, ad ostendendam suam devotionem Athenienses, ut etiam in alieno ea quaerere viderentur elemento, suspenderunt de arboribus funem, ad quem se tenentes homines hac atque illac agitabantur, ut quasi et per aerem illorum cadavera quaerere viderentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3899)
cum igitur iuvenis oppressi tempestate cadaver ad puellam delatum fuis- set, illa se praecipitavit e turri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2585)
unde ipse alibi adversus colubros hoc dicit adhiberi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3910)
ipsos contractus a. v. ad sustinendum tantum et co- artandum bovis cadaver.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2951)
modis animalia miris et quod ex cadavere nascuntur animalia, et quod apes ex vermibus procreantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3091)

SEARCH

MENU NAVIGATION