라틴어 문장 검색

Flumen infimam vallem dividebat, quae totum paene montem cingebat, in quo positum erat praeruptum undique oppidum Uxellodunum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장2)
Erat autem oppidanis difficilis et praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque arduo se recipere possent ascensu.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 41장4)
Factum est proelium in campo Litii, et fugati sunt Graeci;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1069 23:1)
Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat, invius humano gressu, Phariumque cubile Proteos et septem despectat cornua Nili.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:27)
in campum se fundit apex;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:32)
procerum squalore repletus carcer et exulibus Meroë campique gemescunt Aethiopum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:98)
Quid te, turpissime, bellis inseris aut saevi pertemptas Pallada campi?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:163)
Martius eunuchi repetet suffragia campus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:267)
Iam non Armenios iaculis terrebis et arcu, per campos volucrem non agitabis equum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:38)
iamque vale Phrygiae tellus perituraque flammis moenia, conspicuas quae nunc attollitis arces, mox campi nudumque solum!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:179)
quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses, quis solio campum praeponere suasit avito?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:263)
omne nemus cum fluviis, omne canat profundum Ligures favete campi, Veneti favete montes, subitisque se rosetis vestiat Alpinus apex et rubeant pruinae.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:2)
veniant praerupta Pachyno aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:87)
pecudum strages passimque iuvenci semineces et adhuc infecta mapalia tabo sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:239)
qui stetit aequatur campo, collataque nescit maiestatem acies.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:264)

SEARCH

MENU NAVIGATION