라틴어 문장 검색

* Vel nunc, qui mihi in mari accipenser latuit antehac, * Cuius ego latus in latebras reddam meis dentibus et manibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 2:2)
Revera enim plerumque efficit causa ut res aut atrox aut miserabilis videatur, ut Cicero in Verrem, qui ob sepulturam in carcere necatorum a parentibus rogabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 1:2)
At Capys et quorum melior sententia menti Aut pelago Danaum insidias suspectaque dona Praecipitare iubent subiectisque urere flammis, Aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 3:4)
At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris Ora exertantem et naves in saxa trahentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:2)
Non tam praecipites biiugo certamine campum Corripuere, ruuntque effusi carcere currus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 20:1)
Verum Maro et currus de carcere ruentes et campos corripiendo praecipites mira celeritate descripsit, et accepto brevi semine de Homerico flagro pinxit aurigas concutientes lora undantia et pronos in verbera pendentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 22:1)
sicut nos quoque, cum timemus, latebras et loca nos occulentia quaerimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 7:5)
Sic postquam fatus, et ipsi In bellum prono tantum tamen addidit irae, Accenditque ducem, quantum clamore iuvatur Eleus sonipes, quamvis iam carcere clauso Immineat foribus, pronusque repagula laxet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:83)
produntque suas omenta latebras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:59)
mox vincula ferri Exedere senem, longusque in carcere paedor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:3)
Viderat immensum tenebroso in carcere lumen Terribilesque deas scelerum, Mariumque futurum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:7)
nec populum latebrae cepere ferarum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:63)
Non satis est, muris latebras quaesisse pavori?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:29)
Vix odisse vacat Phoebea palatia complet Turba Patrum, nullo cogendi iure senatus, E latebris educta suis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:14)
Periere latebrae Tot scelerum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION