라틴어 문장 검색

Quoad fabulas vero, illae omnino sunt exterminandae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:8)
Veritas ista (utpote nuda et manifesta lux diurna) personatas huius mundi fabulas ineptias non tam magnifice et eleganter ostendit quam taedae lucernaeque nocturnae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:9)
Quae alia infert damna, belle illa exprimit poetarum fabula, eum scilicet qui Helenam praetulit Iunonis dona et Palladis amisisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:20)
Minus durum est credere portentosissimus fabulis Alcorani, Talmudi, aut legendae, quam credere huic universitatis rerum fabricae mentem non adesse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:2)
Quae fabula portentosa arcanum imperii involvit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 2:8)
Quantum ad auctoritatem minuendam, fabula remedium monstrat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 5:2)
Nam occasio (ut in trito habetur carmine) occipitium nobis obvertit calvum, postquam capillorum in fronte copiam non arripientibus, vel saltem utris ansam praebet primo accipiendam, dein ventrem, qua difficilius comprehenditur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:4)
Ipse regulam dedi, ubi quis propriam personam in fabula sustinere non poterit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:20)
Amplectere spes, laetitiam potius qam gaudium, delectationum varietatem magis quam satietatem, admirationem et propterea novitates, studia quae animum replent splendidis et illustribus obiecti, veluti historias, fabulas, peragrationes naturae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:15)
Nec minus poterit fabula ea de Plutone intelligi, si Plutonem pro Diabolo accipias.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:24)
Sunt certe quorum fortuna similis carminibus Homeri, quae maiore cum facilitate fluunt quam aliorum poetarum versus, id quod Plutarchus de fortuna Timoleontis ad fortunas Agesilai aut Epaminondae comparata praedicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 4:3)
Fabula Phaetontis brevitatem conflagrationis ad unius tantum diei spatium repraesentavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:10)
VT cesset queri, melius quid ubique uideri Viuentum possit, peiusque quid omnibus obsit, Fabula philosophi liquido manifestat Esopi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:1)
Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam.
(불가타 성경, 아모스서, 5장23)
Carmina qui quondam studio florente peregi,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION