라틴어 문장 검색

carpite florem,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 16:4)
qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 17:1)
continua messe senescit ager.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 17:3)
quae fugiunt, celeri carpite poma manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 121:3)
has artes tolle, senescet amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 124:4)
credula si fueris, aliae tua gaudia carpent, et lepus hic aliis exagitatus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 138:2)
et dicet 'cura carpitur ista mei.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 142:1)
carpe cibos digitis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 157:1)
ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 145)
quae numquam vacuo solita est cessare novali, fructibus assiduis lassa senescit humus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 47)
immodicus contra carpit utrumque labor, aspice, in has partis quod venerit Aesone natus, quam laudem a sera posteritate ferat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 410)
crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro, qui legit has laudes, an mereare rogat, utque favere reor plures virtutibus istis, sic tua non paucae carpere facta volent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 126)
nec minimum refert, intacta rosaria primus, an sera carpas paene relicta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 432)
sint igitur vestro mea commendata favore carmina, non possum pro quibus ipse loqui, scripta placent a morte fere, quia laedere vivos livor et iniusto carpere dente solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 439)
Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis, carmina nescio quem carpere nostra refers :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 91)

SEARCH

MENU NAVIGATION