라틴어 문장 검색

Perfecit inceptum castrorum opus Domitius parte copiarum pro vallo constituta.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 37:8)
Namque et castella complura locis editis posita, quorum opportunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendas et bellum inferendum, expugnavit eaque praeda milites donavit, quae etsi erat tenuis, tamen in tanta provinciae desperatione erat grata, praesertim virtute parta, et cum Octavius ex fuga Pharsalici proeli magna classe in illum se sinum contulisset, paucis navibus Iadertinorum, quorum semper in rem publicam singulare constiterat officium, dispersis Octavianis navibus erat potitus, ut vel classe dimicare posset adiunctis captivis navibus sociorum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:5)
Ita cum durissimis tempestatibus propter inopiam castella aut oppida expugnare cogeretur, crebro incommoda accipiebat adeoque est a barbaris contemptus ut Salonam se recipiens in oppidum maritimum, quod cives Romani fortissimi fidelissimique incolebant, in agmine dimicare sit coactus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 43:3)
Itaque, cum castra castris collata essent et Marcellus locum idoneum castello cepisset quo prohibere aqua Cassianos posset, Longinus, veritus ne genere quodam obsidionis clauderetur in regionibus alienis sibique infestis, noctu silentio ex castris proficiscitur celerique itinere Uliam contendit, quod sibi fidele esse oppidum credebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:4)
Castellis idoneis locis collocatis operibusque in circuitu oppidi continuatis Uliam Cassiumque munitionibus clausit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:7)
Non tantum indutiis factis sed prope iam [pace] constituta opera [cum] complanarent custodiaeque munitionum essent deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli quod proximum erat regis castris, neque opinantibus omnibus — si tamen in omnibus fuit Cassius:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:8)
Caesar cum ab hoste milia passuum V castra posuisset videretque eas vallis quibus regia castra munirentur eodem intervallo sua castra munituras, si modo ea loca hostes priores non cepissent quae multo erant propiora regis castris, aggerem comportari iubet intra munitiones.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 73:1)
Huc omnem comportatum aggerem ex castris servitia +agerentur+ iussit, ne quis ab opere miles discederet, cum spatio non amplius passuum mille intercisa vallis castra hostium divideret ab opere incepto Caesaris castrorum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 73:3)
Itaque deterritus non est quo minus prima acie pro vallo instructa reliqua pars exercitus opus faceret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:3)
Milites positis scalis muros ascendunt, sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque caveant, subsistunt et longo itinere ab his circumducti ad portum perveniunt duasque naves cum militibus, quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribusque reprehendunt, reprehensas excipiunt.
(카이사르, 내란기, 1권 28:6)
frumentum ex finitimis regionibus atque ex omnibus castellis in urbem convexerant;
(카이사르, 내란기, 1권 34:6)
Caesar, ubi cognovit per Afranium stare, quo minus proelio dimicaretur, ab infimis radicibus montis intermissis circiter passibus CCCC castra facere constituit et, ne in opere faciundo milites repentino hostium incursu exterrerentur atque opere prohiberentur, vallo muniri vetuit, quod eminere et procul videri necesse erat, sed a fronte contra hostem pedum XV fossam fieri iussit.
(카이사르, 내란기, 1권 41:6)
Tertio die Caesar vallo castra communit;
(카이사르, 내란기, 1권 42:5)
Ad eum locum fluminis navibus iunctis pontem imperant fieri legionesque duas flumen Sicorim traducunt, castraque muniunt vallo pedum XII.
(카이사르, 내란기, 1권 61:9)
Qua re cognita crebras stationes disponunt equitum et cohortium alariarum legionariasque intericiunt cohortes vallumque ex castris ad aquam ducere incipiunt, ut intra munitionem et sine timore et sine stationibus aquari possent.
(카이사르, 내란기, 1권 73:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION