라틴어 문장 검색

Parte alia fugiens amissis Troilus armis, infelix puer atque impar congressus Achilli, fertur equis, curruque haeret resupinus inani, lora tenens tamen;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:4)
In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector visus adesse mihi, largosque effundere fletus, raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:2)
Non tam praecipites biiugo certamine campum corripuere, ruuntque effusi carcere currus, nec sic immissis aurigae undantia lora concussere iugis pronique in verbera pendent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:11)
tum stridor ferri, tractaeque catenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:4)
Ut sese inclusit ruptisque immane catenis deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat, fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, dentibus infrendens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:5)
Passim somno vinoque per herbam corpora fusa vident, arrectos litore currus, inter lora rotasque viros, simul arma iacere, vina simul.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:2)
Hoc concussa metu mentem Iuturna virago aurigam Turni media inter lora Metiscum excutit et longe lapsum temone relinquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:1)
hunc lora et iuga subter provolvere rotae, crebro super ungula pulsu incita nec domini memorum proculcat equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:2)
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci aurigae currumque et equos et lora regebat, talibus occurrit dictis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:5)
Illi instant verbere torto et proni dant lora, volat vi fervidus axis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:6)
Icci, beatis nunc Arabum invides gazis et acrem militiam paras non ante devictis Sabaeae regibus horribilique Medo nectis catenas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 291)
sed minuit furorem vix una sospes navis ab ignibus mentemque lymphatam Mareotico redegit in veros timores Caesar ab Italia volantem remis adurgens, accipiter velut mollis columbas aut leporem citus venator in campis nivalis Haemoniae, daret ut catenis fatale monstrum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 374)
navita Bosporum Poenus perhorrescit neque ultra caeca timet aliunde fata, miles sagittas et celerem fugam Parthi, catenas Parthus et Italum robur;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 134)
amatorem trecentae Pirithoum cohibent catenae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 420)
qui lora restrictis lacertis sensit iners timuitque mortem, hic, unde vitam sumeret inscius, pacem duello miscuit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 511)

SEARCH

MENU NAVIGATION