라틴어 문장 검색

Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 52:4)
Ergo modo levia fulvae colla iubae velant, digiti curvantur in ungues, ex umeris armi fiunt, in pectora totum pondus abit, summae cauda verruntur harenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:8)
Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis et leve cerata modulatur harundine carmen, ausus Apollineos prae se contemnere cantus, iudice sub Tmolo certamen venit ad impar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 20:4)
Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus coepit et, ut primum pleno maturuit anno, prodidit agricolam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:4)
Nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam impulit et meritam traiecit harundine linguam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:1)
candida cauda tamen, color est quoque cruribus albus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 41:9)
Cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, ante pedes posita est, antemnis apta ferendis, sumptaque harundinibus compacta est fistula centum, senserunt toti pastoria sibila montes, senserunt undae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 73:3)
tum moles tacta dehiscit, vivaque per rimas proceraque surgit harundo, osque cavum saxi sonat exsultantibus undis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:4)
Nam modo ducebam ducentia retia pisces, nunc in mole sedens moderabar harundine linum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:4)
Quin etiam blandas movere per aera caudas nostraque adulantes comitant vestigia, donec excipiunt famulae perque atria marmore tecta ad dominam ducunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:2)
gaudet gratesque agit illa parenti, perque leves auras iunctis invecta columbis litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit in freta flumineis vicina Numicius undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 70:2)
miles erat gladio, piscator harundine sumpta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:10)
concava litoreo si demas bracchia cancro, cetera supponas terrae, de parte sepulta scorpius exibit caudaque minabitur unca;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:4)
Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat, armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas et genus omne avium mediis e partibus ovi, ni sciret fieri, quis nasci posse putaret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:10)
quam multa madidae celantur harundine fossae, florida quam multas Hybla tuetur apes, quam multae gracili terrena sub horrea ferre limite formicae grana reperta solent, tam me circumstat densorum turba malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 619)

SEARCH

MENU NAVIGATION