라틴어 문장 검색

et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua, in castris denique an foro dicas, interest plurimum, ac suam quidque formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 48:1)
nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장4)
Ceterum, si te videro celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te clamor et plausus, pantomimica ornamenta, obstrepuerint, si tota civitate te feminae puerique laudaverint, quidni ego tui miserear, cum sciam, quae via ad istum favorem ferat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 12:3)
" Nam Q. Hateri cursum, suis temporibus oratoris celeberrimi, longe abesse ab homine sano volo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 10:3)
Quidni ego magnorum virorum et imagines habeam incitamenta animi et natales celebrem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 9:3)
Dubitas ergo, an optimum sit memorabilem mori et in aliquo opere virtutis?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 9:4)
Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 40:9)
at quam celebres culinae sunt, quanta circa nepotum focos iuventus premitur !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:7)
Eo libentius quod exigitis faciam et quaecumque a celeberrimis uiris facunde dicta teneo, ne ad quemquam priuatim pertineant, populo dedicabo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 10:6)
Celebris haec apud Graecos controuersia est;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 18:7)
Latronis illa celebris sententia est, quam SPARSVS quoque subtractis quibusdam uerbis dixit in descriptione tormentorum:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 24:7)
Princeps civitatis et inter antiquos principes, ut fama tradidit, bonitatis eximiae memorabile putavit spectaculi genus novo more perdere homines.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 79:4)
Cum videris itaque praetextam saepe iam sumptam, cum celebre in foro nomen, ne invideris ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 120:1)
Quid enim est memorabilis quam eum, cuius irae nihil obstat, cuius graviori sententiae ipsi, qui pereunt, adsentiuntur, quem nemo interpellaturus est, immo, si vehementius excanduit, ne deprecaturus est quidem, ipsum sibi manum inicere et potestate sua in melius placidiusque uti hoc ipsum cogitantem :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 28:2)
Praeter id, quod bene factis dictisque tuis quam familiarissimum esse te cupio, ut, quod nunc natura et impetus est, fiat iudicium, illud mecum considero multas voces magnas, sed detestabiles, in vitam humanam pervenisse celebresque vulgo ferri, ut illam :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION