라틴어 문장 검색

sublatis manibus, insistens summis digitis - sic enim solebat quo grandior fieret - exclamat:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 17:8)
interiore loco simulavit Mulciber auro exstantes late scopulos atque arte magistra ingenti cultu naturae inculta fefellit, huic operi insistens, quod necdum noverat illa quae post Lemniacis damnavit furta catenis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 9)
si turbo austrinus insorduit, immane turgescit, ita ut arborum comis quae margini insistunt superiectae asperginis fragor impluat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:6)
quem tamen tu pertinacius aut amabilius quam rectius venusque felicissimum appellas, propter hoc quippe, cur per amplissimos fascium titulos fuerit evectus usque ad imperium, sed sententiae tali numquam ego assentior, ut fortunatos putem qui rei publicae praecipitibus ac lubricis culminibus insistunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 1:2)
tribuit et quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas saltuosa compendium, qui comprehendebant signis quod litteris non tenebant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 8:3)
"mirum unde, sed olim hic honor alitibus, superae seu conditor aulae sic dedit effusum chaos in nova semina texens, seu quia mutatae nostraque ab origine versis corporibus subiere notos, seu purior axis amotumque nefas et rarum insistere terris vera docent;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권178)
iam lubrica tabo frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque sanguine difficiles, et tardior ungula fossis visceribus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권361)
ipsique - putes sensisse - repugnant cornipedes nulloque truces hortamine parent, nec celerare gradum nec tollere lumina terra, fortius incursant Tyrii, sed vesper opacus lunares iam ducit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권82)
Trinacria qualis ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu, mox plenum Phoebo vatem et celerare iubentem nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis nequiquam reticere rogat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권278)
"abrumpe moras, celeremus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권89)
Sed et primus Erichthonius currus et quattuor ausus iungere equos rapidusque rotis insistere victor.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:7)
Unde orationi continuae insistens a longanimitate caelestis clementiae inluminationis ipsius beneficia inpetrare non desinas;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:13)
Insiste ergo, gloriosa filia, et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa diuinorum praeceptorum insinuatione mollire summopere dematura;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:1)
Donauerat equum optimum antistiti Aidano, in quo ille, quamuis ambulare solitus, uel amnium fluenta transire, uel si alia quaelibet necessitas insisteret, uiam peragere posset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:16)
occisusque est una cum rege Ecgrice, et cunctus eorum, insistentibus paganis, caesus siue dispersus exercitus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION