라틴어 문장 검색

si naturam sucini admoto igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 8:1)
Ita promissis simul ac minis temptabantur, ut bello impares, in pace nihil amissuri;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장1)
Blandiebatur coeptis fortuna, possessa per mare et navis maiore Italiae parte penitus usque ad initium mariti- marum Alpium, quibus temptandis adgrediendaeque provinciae Narbonensi Suedium Clementem, Antonium Novellum, Aemilium Pacensem duces dederat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장1)
Caecina Padum transgressus, temptata Othonianorum fide per conloquium et promissa, isdem petitus, postquam pax et concordia speciosis et inritis nominibus iactata sunt, consilia curasque in obpugnationem Placentiae magno terrore vertit, gnarus ut initia belli provenissent famam in cetera fore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장4)
addidit temptatam cohortem quae Ostiae ageret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장4)
Ceterum ut transmittere in Italiam impune et usui foret, scriptum Aponio Saturnino, cum exercitu Moesico celeraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장1)
nec his aut illis proelium temptantibus, fortuna partium alibi transacta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장8)
temptatisque levi proelio animis ex aequo discessum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장2)
nec exploratione occulta fallere Antonium temptavit, sed mandata imperatoris suumque animum professus, ut cuncta viseret postulat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장9)
Temptavit tamen Antonius vocatas ad contionem legiones mitigare, ut castris iuxta pontem Mulvium positis postera die urbem ingrederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장1)
temptat clausa, inhorrescit vacuis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장14)
Flaccus interim cognito castrorum obsidio et missis per Gallias qui auxilia concirent, lectos e legionibus Dillio Voculae duoetvicensimae legionis legato tradit, ut quam maximis per ripam itineribus celeraret, ipse navibus invalidus corpore, invisus militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장1)
temptaverat interim Civilis obsessorum animos, tamquam perditae apud Romanos res et suis victoria provenisset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장5)
unde creditur Domitianus occultis ad Cerialem nuntiis fidem eius temptavisse an praesenti sibi exercitum imperiumque traditurus foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 86장3)
sic praevecti temptato levium telorum iactu dirimuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION