라틴어 문장 검색

Ceterum ut transmittere in Italiam impune et usui foret, scriptum Aponio Saturnino, cum exercitu Moesico celeraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장1)
exitiosiore discordia non suspicionibus vulgi, sed perfidia ducum turbabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장2)
sed ubi fortuna contra fuit, non laxare ordines, non recipere turbatos, non obviam ire ultroque adgredi hostem tantum per spatium cursu et pugnando fessum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장2)
munire castra, id quoque propinquis hostibus formidolosum, ne dispersos et opus molientis subita eruptione turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장6)
Turbata per eosdem dies Germania, et socordia ducum, seditione legionum, externa vi, perfidia sociali prope adflicta Romana res.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 46장1)
Luce prima Sabinus, antequam in vicem hostilia coeptarent, Cornelium Martialem e primipilaribus ad Vitellium misit cum mandatis et questu quod pacta turbarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장1)
sternunt inermos aut arma capientis et quosdam somno excitos, cum tenebris, pavore, sonitu tubarum, clamore hostili turbarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장3)
sed lixarum multitudo turbata pace illuc congregata et bello ministra aderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장10)
Flaccus interim cognito castrorum obsidio et missis per Gallias qui auxilia concirent, lectos e legionibus Dillio Voculae duoetvicensimae legionis legato tradit, ut quam maximis per ripam itineribus celeraret, ipse navibus invalidus corpore, invisus militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장1)
nihil prodesse virtus, fors cuncta turbare et ignavorum saepe telis fortissimi cadere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장8)
tumque primum discreti a legionibus pro- prio vallo castra sua circumdant, obtestante Vocula non adeo turbatam civilibus armis rem Romanam ut Treviris etiam Lingonibusque despectui sit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장3)
turbata ibi res et pellebatur sociarum cohortium acies, cum legiones pugnam excipiunt suppressaque hostium ferocia proelium aequatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장4)
quibus obvenerant castra decimanorum, obpugnationem legionis arduam rati egressum militem et caedendis materiis operatum turbavere, occiso praefecto castrorum et quinque primoribus centurionum paucisque militibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장3)
aliud agmen turbare classem, inicere vincla, trahere puppis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장6)
vigiles flagitium suum ducis dedecore excusabant, tamquam iussi silere ne quietem eius turbarent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION