라틴어 문장 검색

Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent maiores eo coactae copiae dimicaret.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 56장1)
Sub vesperum consilio convocato cohortatus ut ea quae imperasset diligenter industrieque administrarent, naves, quas Metiosedo deduxerat, singulas equitibus Romanis attribuit, et prima confecta vigilia quattuor milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique se exspectari iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 60장1)
exercitus equitatusque equitibus Romanis administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 61장2)
His rationibus auxilia Galliae exspectare et bellum parat administrare.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 71장9)
Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli concilio principum indicto non omnes eos qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix, convocandos statuunt, sed certum numerum cuique ex civitate imperandum, ne tanta multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec frumentandi rationem habere possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 75장1)
Commio Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Aeduis, Vercassivellauno Arverno, consobrino Vercingetorigis, summa imperi traditur. His delecti ex civitatibus attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 76장4)
de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati videtur propter eius singularem et nefariam crudelitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장2)
Hic summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, "Nihil," inquit, "de eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant, neque hos habendos civium loco neque ad concilium adhibendos censeo.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장3)
Subito clamore sublato, qua significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장2)
At interiores, dum ea quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant proferunt, priores fossas explent, diutius in his rebus administrandis morati prius suos discessisse cognoverunt, quam munitionibus appropinquarent. Ita re infecta in oppidum reverterunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 82장3)
externoque hoste deleto, cuius timore antea dividere praesidia et munitione oppidanos circumdare prohibitus erat, opera undique imperat administrari. Venit eodem cum suis copiis postero die Gaius Fabius partemque oppidi sumit ad obsidendum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 38장2)
Quod vero semper in edendis priscis libris summum habui praeceptum, id nunc quoque tenendum esse censui, praeceptum dico quod codices mss.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.20)
censui.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.34)
ego vero non ita censeo si cap.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).80)
Ego censeo Celsum scripsisse uva ex olla, vel olea ex defruto;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).87)

SEARCH

MENU NAVIGATION