라틴어 문장 검색

Crucior, lapidem non habere me, ut illi mastigiae cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4127)
I in malam a me crucem, pectus, auris, caput teque di perduint, nam nisi ex te scio, quidquid hoc est, cito, hoc iam tibi istuc cerebrum dispercutiam, excetra tu, ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 537)
Immo etiam cerebrum quoque omne e capite emunxti meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 1150)
nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 297)
Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior, qui hanc ames.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 299)
ut quisque acciderat, eum necabam ilico per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 143)
hi qui illum dudum conciliaverunt mihi peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur, me esse hos trecentos Philippos facturum lucri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 545)
Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3149)
Abire hinc ni properas grandi gradu, iam hercle ego istos fictos compositos crispos cincinnos tuos unguentatos usque ex cerebro exvellam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 263)
sed ubi sunt saxa quadrata sive silex seu caementum aut coctus later sive crudus, his erit utendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장22)
De harenae copiis cum habeatur explicatum, tum etiam de calce diligentia est adhibenda, uti de albo saxo aut silice coquatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장1)
Quodsi qui noluerit in id vitium incidere, medio cavo servato secundum orthostatas intrinsecus ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut ex silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et cum his ansis ferreis et plumbo frontes vinctae sint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장11)
non enim utuntur e molli caemento structura polita, sed cum discesserunt a quadrato, ponunt de silice seu lapide duro ordinaria, et ita uti latericia struentes alligant eorum alternis coriis coagmenta, et sic maxime ad aeternitatem firmas perficiunt virtutes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장14)
sub radicibus autem montium et in saxis silicibus uberiores et affluentiores;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장21)
uti harena primum purissima asperrimaque paretur, caementum de silice frangatur ne gravius quam librarium, calx quam vehementissima mortario mixta, ita ut quinque partes harenae ad duas respondeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장66)

SEARCH

MENU NAVIGATION