라틴어 문장 검색

idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus [id est ipsis coxis] sinus rotundos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:3)
Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:4)
Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:3)
ceruixque molliri debebit liquido cerato ex irino facto.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:3)
Spem uero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque ceruicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 20:4)
caro liuida, maxillarum rigor atque ceruicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:3)
Fere uero inter quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 5:3)
si in partem priorem, ad ceruicem deligandum est supinusque homo conlocandus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 4:5)
Sunt uero plura ossa fere inmobilia uel dura uel cartilaginosa, quae uel franguntur uel forantur uel conliduntur uel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 5:1)
Vna fascia bracchium amplexa ex ceruice ipsius, qui laesus est, id sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 12:3)
Atque ita commode bracchium ex ceruice suspensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 17:4)
circa poplitem, si femur, usque ad coxam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:2)
si iuxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque ei coxa insit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:3)
Reposito osse, si cum dolore oculorum et ceruicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 4:2)
Caput duobus processibus in duos sinus summae uertebrae demissis super ceruicem contineri in prima parte proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 13장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION