라틴어 문장 검색

dixerunt enim non omnes semel tamquam in choro manum ducente grammatico, sed singuli ex iis:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 13:14)
Tritonum ab alto cecinit hymenaeum chorus.
(세네카, Troades 213:1)
at vos, aequoreae formosa Doride natae, candida felici solvite vela choro:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1714)
illic formosae veniant chorus heroinae, quas dedit Argivis Dardana praeda viris:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 197)
cuius ut accensae Dryades candore puellae miratae solitos destituere choros prolapsum et leviter facili traxere liquore, tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2019)
quantum quod posito formose saltat Iaccho, egit ut euhantis dux Ariadna choros, et quantum, Aeolio cum temptat carmina plectro, par Aganippeae ludere docta lyrae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 38)
tu quoniam es, mea lux, magno dimissa periclo, munera Dianae debita redde choros, redde etiam excubias divae nunc, ante iuvencae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28c9)
hic quoque non nescit quid sit amare chorus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30b13)
quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse atque inter pecudes accubuisse deam, hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum Silenique senes et pater ipse chori;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3222)
desine et Aeschyleo componere verba coturno, desine, et ad mollis membra resolve choros.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b9)
primus ego ingredior puro de fonte sacerdos Itala per Graios orgia ferre choros.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 12)
at Musae comites et carmina cara legenti, nec defessa choris Calliopea meis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 27)
me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa Musarumque choris implicuisse manus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 515)
sit ventura dies mundi quae subruat arces, purpureus pluvias cur bibit arcus aquas, aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi, solis et atratis luxerit orbis equis, cur serus versare boves et plaustra Bootes, Pleiadum spisso cur coit igne chorus, curve suos fines altum non exeat aequor, plenus et in partes quattuor annus eat;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 518)
dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, Indica Nysaeis arma fugata choris, vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, Pentheos in triplicis funera rapta greges, curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas in vada pampinea desiluisse rate, et tibi per mediam bene olentia flumina Diam, unde tuum potant Naxia turba merum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1712)

SEARCH

MENU NAVIGATION