라틴어 문장 검색

Postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem aspersit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:4)
Ibi paulatim virili habitu veste mutata in cicatricem vulnus obducitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 14:2)
Post orationem psalmi concrepant et lassa cervix, poplites vacillantes in somnumque vergentes oculi nimio mentis ardore vix impetrant, ut quiescant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:11)
quamvis bonae mentis sit, qui cicatricem habuerit et deformis est, privetur sacerdotio;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:13)
Aperuit cunctis vulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:3)
"Quid quod materiam praebet causasque iocorum omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna, si toga sordidula est et rupta calceus alter pelle patet, vel si consuto vulnere crassum atque recens linum ostendit non una cicatrix?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III62)
aspice quo fremitu monstratos perferat ictus et quanto galeae curvetur pondere, quanta poplitibus sedeat quam denso fascia libro, et ride positis scaphium cum sumitur armis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI135)
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)
Saxo in expeditione percussum ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua opera iactantem, sic leniter castigavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 7:1)
At non ego, Caesar, periclitante te Actiaco bello vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque inpressas cicatrices.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:4)
Impatiensque diu non grati victima sacri, Cornua succincti premerent cum torva ministri, Deposito victum praebebat poplite collum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:48)
Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla Signiferi regione poli, nisi, poplite lapso, Ultima curvati procederet ungula Tauri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:43)
Belliger adtonsis sonipes defessus in arvis, Advectos cum plena ferant praesepia culmos, Ore novas poscens moribundus labitur herbas, Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:37)
sine ullo Tegmine poples erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:24)
de qua Lucanus Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla signiferi regione poli, nisi poplite lapso ultima curvati procederet ungula tauri (3.253).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7955)

SEARCH

MENU NAVIGATION