라틴어 문장 검색

Quod vero in extrema oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omnis sermonis disputatione copiosissime versari posse, id, nisi hic in tuo regno essemus, non tulissem multisque praeessem, qui aut interdicto tecum contenderent aut te ex iure manum consertum vocarent, quod in alienas possessiones tam temere inruisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 41:1)
nec, si parvi navigi et magni eadem est in gubernando scientia, idcirco qui, quibus verbis erctum cieri oporteat, nesciat, idem erciscundae familiae causam agere non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 237:3)
Etenim permulta sunt in causis in omni parte orationis circumspicienda, ne quid offendas, ne quo inruas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:1)
Delectat etiam quicquid est admirabile maximeque movet ea quae motum aliquem animis ciet oratio quaeque significat oratoris ipsius amabilis mores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:2)
quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 9 2:3)
Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, Cum clamore paratis inanis fundere voces Absurdoque sono fontis et stagna cietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 24:2)
Namque Apollo fatis fandis dementem invitam ciet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 97:6)
vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, cum clamore paratis inanis fundere voces absurdoque sono fontis et stagna cietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 24:2)
nam me Apollo fatis fandis dementem invitam ciet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 97:6)
quod si neutrum, metuo ne turbem et inruam in Drusum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:4)
etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te ciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 16 5:1)
quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:1)
vi in tectum inruunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 2:8)
sic ex corporis totius natura et figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 19:7)
quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION