라틴어 문장 검색

usum enim lato clauo ad manus fimbriato nec umquam aliter quam ut super eum cingeretur, et quidem fluxiore cinctura;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 45장 3:2)
quin etiam quondam iuxta cubiculum eius lixa quidam ex Illyrico exercitu, ianitoribus deceptis, noctu deprehensus est cultro uenatorio cinctus, imposne mentis an simulata dementia incertum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 19장 2:2)
Quae quia continenti adhaeret, sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem msulae praebet ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae nunc dividit maria, committeret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 14:2)
quippe ubi inter loricam corpusque fervens harena penetraverat, nec ulla vi excuti poterat et, quidquid attigerat, perurebat, iacientesque arma laceratis omnibus, quis protegi poterant, vulneribus inulti patebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 30:2)
Hi urbem quidem inter victores intraverant, sed cognationis cum Tyriis memores - quippe utramque urbem Agenorem condidisse credebant - multos Tyriorum clam protegentes ad sua perduxere navigia:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 19:2)
Sed ne circumiri posset a multitudine, ultimum agmen valida manu cinxerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 35:1)
Nec stare ergo poterant nec niti, ne testudine quidem protegi, cum tantae molis onera propellerent barbari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 23:1)
expertusque membra, an impetum animi sequi possent, postquam deficere sensit, poplitibus semet excepit galeaque strenue sumpta clipeo protegens corpus hastam dextera vibrabat ultro provocans hostem,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 15:2)
nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 20:2)
LXX stadia murus urbis amplectitur, arx alio cingitur muro.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 13:1)
Reliqui, qui post tormenta constiterant, remigem lorica non tutum scutorum testudine armati protegebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 4:2)
muris nemora cinguntur turresque habent venantium receptacula.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 13:2)
se corpus eius protexisse clipeo suo, ruentesque in illum sua manu occisos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 26:2)
Idem, cum perventum esset in saltum, in quo se barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam regemque comminus cum hoste dimicantem protexit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 41:1)
"Attalus et Philotas et Parmenio et Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet, vivunt, stant in acie et clipeis suis te protegunt et pro gloria tua, pro victoria vulnera excipiunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION