라틴어 문장 검색

circum absolute 'ex omni parte', ut si dicas 'tempora radiis cingitur'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1621)
nam hoc significat 'piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat'. et vetuste 'flumina' pro fluore dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5175)
antiqui enim 'post' 'ante' 'circum' etiam ablativo iungebant, quod hodie facere minime possumus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 297)
stant et oves circum scilicet circa Gallum, eius amo- rem stupentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 161)
quam circum extremae bene 'extremae' addidit, id est borios et notios, ne eas, quae circa igneam sunt, intellegeremus, quas constat esse temperatas vicinitate caloris et frigoris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2351)
circum perque duas et circum enim est et per:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2451)
iam varias pelagi volucres et quae asia circum dulcibus i. s. r. p. c. haec est vera lectio, et sensus talis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3831)
iam varias pelagi volucres et eas, quae circum Asia prata rimantur in dulcibus stagnis Caystri, videas certatim largos umeris infundere rores et cetera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3832)
frigidus obstiterit circum praecordia sangvis se- cundum physicos, qui dicunt stultos esse homines frigidioris san- guinis, prudentes calidi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4841)
pendent circum oscula nati contra illud "exi- lioque domos et dulcia limina mutant".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5231)
doli circum haec demum f. i. circa vincula novissime eius desinent doli, id est formarum varietas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3991)
"Et nos enim idem fuimus et eadem vobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper ventilari et numquam vel investigari vel probari, nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum etiam indicii gratiam consecuturum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:2)
plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 14:5)
Quare si quem vestrum forte commovet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:1)
sive enim ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum quam nullo puncto temporis intermisso versari circum axem caeli admirabili celeritate:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION