라틴어 문장 검색

qui ne deliberavit quidem, ut videretur cunctatus, verum statim ab extrema parte verbi consurrexit et fratrem Ascylton elegit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:11)
At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu, 'rogo' inquit 'domine, ubi est asturco?"
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:11)
Quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis, non frangis portas, non muris oppida solvis thesaurosque rapis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:22)
Iam studia eius extra limen proferenda sunt, iam circumspiciendus rhetor Latinus, cuius scholae severitas pudor in primis castitas constet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 3:2)
Idem cum Graeco pallio amictus intrasset - carent enim togae iure, quibus aqua et igni interdictum est -, postquam se composuit circumspexitque habitum suum, 'Latine' inquit 'declamaturus sum.'
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 3:1)
Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:2)
' Cunctatus paulum 'Faciam' inquam;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 4:3)
Cur ergo cunctor?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 5:3)
Cunctatus paulum an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti 'Fortes' inquit 'fortuna iuvat:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 11:4)
quod pallemus horrescimus circumspicimus emendat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 13:5)
A, quotiens sani capitis mentita dolores Cunctantem tardo iussit abire pede!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 198)
Illa locum taurumque diu cunctata relinquit - Sed niger in vaccae pectore livor erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 511)
Quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit, Frigidus in viduo destituere toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 520)
mittere ad hunc carmen, frondes erat addere silvis haec mihi cunctandi causa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 27)
ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor, telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 148)

SEARCH

MENU NAVIGATION