라틴어 문장 검색

ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in vincla rapta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장8)
Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio universi nonam legionem ut maxime invalidam nocte adgressi, inter somnum ac trepidationem caesis vigilibus inrupere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 1:1)
ac fuere quos per commercia venumdatos et in nostram usque ripam mutatione ementium adductos indicium tanti casus inlustravit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 5:1)
talibus curis exercitus, quodque saevae cogitationis indicium erat, secreto suo satiatus, optimum in praesentia statuit reponere odium, donec impetus famae et favor exercitus languesceret:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 4:1)
nec enim umquam atrocioribus populi Romani cladibus magisve iustis indiciis adprobatum est non esse curae deis securitatem nostram, esse ultionem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장6)
multa erumpentis seditionis indicia per conscios oppressa:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 26장3)
set statim cognitum est conversam ad Vitellium Hispaniam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장3)
illic cognitum tris Vitellianas cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum Alieni ponte iuncto consedisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장7)
Id vero aegre tolerante milite prope seditionem ventum, cum progressi equites sub ipsa moenia vagos e Cremonensibus corripiunt, quorum indicio noscitur sex Vitellianas legiones omnemque exercitum, qui Hostiliae egerat, eo ipso die triginta milia passuum emensum, comperta suorum clade in proelium accingi ac iam adfore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장1)
per eos cognitum est Interamnam proximis campis praesidio quadringentorum equitum teneri.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장3)
subesse fraudem consilio et dispersas cohortis facilius opprimi, nec Brinnonem ducem eius belli, sed Civilem esse patuit, erumpentibus paulatim indiciis, quae Germani, laeta bello gens, non diu occultaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장3)
unde maior indici fides;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장8)
redditur Tettio Iuliano praetura, postquam cognitus est ad Vespasianum confugisse:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장7)
Piso indicio Sagittae vel insita modestia non in publicum egressus est neque se studiis vulgi permisit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장11)
quod ubi clamore cognitum, legiones a fronte incubuere, pulsique Germani Rhenum fuga petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION