라틴어 문장 검색

Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam quasique eius opulentitatem reverearis, et simul formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem conlaudato.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 467)
] pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt, lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2131)
Malim istuc aliis videatur, quam uti tu te, soror, conlaudes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 49)
nam hi mores maiorum laudant, eosdem lutitant quos conlaudant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 214)
Quin conlaudo consilium et probo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 234)
facile sibi facunditatem virtus argutam invenit, sine virtute argutum civem mihi habeam pro praefica, quae alios conlaudat, eapse sese vero non potest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 611)
non me hercule, mi Plance, facio quo parum confidam aut liberalitati tuae aut nostrae amicitiae sed, cum tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam existimatio, ut id quod probavit Caesar nobis testibus et obsignatoribus qui et decretis et responsis Caesaris interfueramus videatur obtinere potuisse, praesertim cum tota potestas eius rei tua sit, ut ea quae consules decreverunt secundum Caesaris decreta et responsa non dicam comprobes sed studiose libenterque comprobes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16E 1:2)
ut autem hoc exemplis, id est rebus similibus, conprobaret, Lucre- tium secutus est, qui dicit ea, quae inter se probare non possumus, a similibus conprobanda:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 21910)

SEARCH

MENU NAVIGATION