라틴어 문장 검색

deinde candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis ueniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo inmittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae transuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:2)
quo fit, ut omnes pilorum radices adustae emoriantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:4)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 24:2)
ad ipsas radices per medium transuere acu duo lina ducente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:6)
Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 29:2)
Vbi in primis dentes nonnumquam mouentur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingiuarum arescentium uitium.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:2)
Recta uero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:1)
Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus breuibus, qui fere longiores radices non habent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:2)
Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci uocant, eximenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 6:3)
tum uulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 3:3)
Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisue nituntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 10:1)
fereque longior radix breuiorem dentem edit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 10:2)
rectique dentis recta etiam radix, curui flexa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 10:3)
Exque eadem radice in pueris nouus dens subit, qui multo saepius priorem expellit, interdum tamen supra infraue eum se ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 10:4)
a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 22:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION