라틴어 문장 검색

In antis erit aedes, cum habebit in fronte antas parietum, qui cellam circumcludunt, et inter antas in medio columnas duas supraque fastigium symmetria ea conlocatum, quae in hoc libro fuerit perscripta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장4)
Prostylos omnia habet quemadmodum in antis, columnas autem contra antas angulares duas supraque epistylia, quemadmodum et in antis, et dextra ac sinistra in versuris singula.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장6)
amphiprostylos omnia habet ea, quae prostylos, praetereaque habet in postico ad eundem modum columnas et fastigium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장8)
Peripteros autem erit, quae habebit in fronte et postico senas columnas, in lateribus cum angularibus undenas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장9)
Pseudodipteros autem sic conlocatur, ut in fronte et postico sint columnae octonae, in lateribus cum angularibus quinae denae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장11)
sint autem parietes cellae contra quaternas columnas medianas in fronte et postico.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장12)
Dipteros autem octastylos et pronao et postico, sed circa aedem duplices habet ordines columnarum, uti est aedis Quirini dorica et Ephesi Dianae ionica a Chersiphrone constituta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장15)
reliqua omnia eadem habet quae dipteros, sed interiore parte columnas in altitudine duplices, remotas a parietibus ad circumitionem ut porticus peristyliorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장17)
pycnostylos, id est crebris columnis, systylos paulo remissioribus, diastylos amplius quam oportet inter se diductis, araeostylos spatiis intercolumniorum patentibus rare, eustylos intervallorum iusta distributione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장2)
Ergo pycnostylos est, cuius intercolumnio unius et dimidiatae columnae crassitudo interponi potest, quemadmodum est divi Iulii et in Caesaris foro Veneris et si quae aliae sic sunt compositae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장3)
item systylos est, in qua duarum columnarum crassitudo in intercolumnio poterit conlocari, et spirarum plinthides aeque magnae sint ei spatio, quod fuerit inter duas plinthides, quemadmodum est Fortunae Equestris ad theatrum lapideum reliquaeque, quae eisdem rationibus sunt compositae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장4)
item valvarum aspectus abstruditur columnarum crebritate ipsaque signa obscurantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장7)
Diastyli autem haec erit compositio, cum trium columnarum crassitudinem intercolumnio interponere possumus, tamquam est Apollinis et Dianae aedis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장9)
si sex erit columnarum, in partes XVIII;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장18)
cuius moduli unus erit crassitudinis columnarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION