라틴어 문장 검색

tum, id quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu commentari, dare , pedem alterum longe proferre, partem togae sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:2)
Eum Iugurtha tametsi Romae in amicis habuerat, tamen accuratissime recepit, dando et pollicendo multa perfecit, uti fama, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장4)
Eos ille non pro uanis hostibus, uti meriti erant, sed accurate ac liberaliter habuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장5)
Turpe est enim seni aut prospicienti senectutem ex commentario sapere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 7:5)
Seneca Lucilio suo salutem Commentarios, quos desideras, diligenter ordinatos et in angustum coactos ego vero conponam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 391)
Quis enim accurate loquitur, nisi qui vult putide loqui ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 1:1)
Eosdem libros cum grammaticus explicuit, primum verba expressa, reapse dici a Cicerone, id est re ipsa, in commentarium refert, nec minus sepse, id est se ipse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 31:1)
fere enim aut nulli commentarii maximorum declamatorum exstant aut, quod peius est, falsi.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 11:2)
haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 6:6)
Paratus erat accusator cum commentariis, aiebat quidquid meretrix desiderauit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 1:6)
"multiplicesque numero et accuratius scriptas illis contrarias edere ac uel ipse palam pro contione recitare pollicebatur;"
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:6)
Consulite commentarios vestros, illic reperietis primum Neronem in hanc sectam cum maxime Romae orientem Caesariano gladio ferocisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 2:3)
Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 30:1)
Quinimmo et deos vestros palam destruunt et superstitiones vestras commentariis quoque accusant laudantibus vobis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:4)
Extant auctores multi, qui super ista re commentarios ediderunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION