라틴어 문장 검색

Namque si non ita fecissent, non potuissemus scire, quae res in Troia fuissent gestae, nec quid Thales, Democritus, Anaxagoras, Xenophanes reliquique physici sensissent de rerum natura, quasque Socrates, Platon, Aristoteles, Zenon, Epicurus aliique philosophi hominibus agendae vitae terminationes finissent, seu Croesus, Alexander, Darius ceterique reges quas res aut quibus rationibus gessissent, fuissent notae, nisi maiores praeceptorum comparationibus omnium memoriae ad posteritatem commentariis extulissent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말3)
namque primum Agatharchus Athenis Aeschylo docente tragoediam scaenam fecit et de ea commentarium reliquit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말32)
quorum ex commentariis, quae utilia esse his rebus animadverti, collecta in unum coegi corpus, et ideo maxime, quod animadverti in ea re ab Graecis volumina plura edita, ab nostris oppido quam pauca.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말49)
in asty vero Olympium amplo modulorum comparatu corinthiis symmetriis et proportionibus, uti supra scriptum est, architectandum Cossutius suscepisse memoratur, cuius commentarium nullum est inventum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말60)
hac ratione duplicatio grammicis rationibus ab Platone, uti schema subscriptum est in ima pagina, explicata est.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말17)
cum haec sint tam magnis doctrinarum iucunditatibus animadversa et cogamur naturaliter inventionibus singularum rerum considerantes effectus moveri, multas res attendens admiror etiam Democriti de rerum natura volumina et eius commentarium, quod inscribitur *χειροκμήτων, in quo etiam utebatur anulo signaretur amolcie est expertus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말46)
reliqua, quae non sunt ad necessitatem sed ad deliciarum voluptatem, qui cupidiores erunt eius subtilitatis, ex ipsius Ctesibii commentariis poterunt invenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장11)
Sine commentario numquam dixit nec hoc commentario contentus erat in quo nudae res ponuntur, set maxima parte perscribebatur actio;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 6:1)
atque RV quidem toti sic scripti sunt, G vero in prima tantum pagina hac scribendi ratione utitur, turn in paginis 1v-4v (atque bis etiam in 5v) non iam novo versu sed maiore tantum intervalla novam particulam indicat, deinde etiam haec intervallo omittit et maiores tantum litteras retinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말178)

SEARCH

MENU NAVIGATION