라틴어 문장 검색

At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina uel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:1)
Vltima minime nocet, prima grauissime.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:3)
neque uomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 4:3)
At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus uel etiam sub mammis admotae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 4:4)
Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:1)
Nam uenenum serpentis, ut quaedam etiam uenatoria uenena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in uulnere nocent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 8:4)
Vbi uero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 18:1)
Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 19:4)
* * penetrauit, quatenus nocuerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 37:6)
- Vbi aliquod in eo uitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem magis necessariam uerti.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:7)
Atque acria quoque medicamenta et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas mouent.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 34:7)
nam uitia oculorum intra ipsos nocent, aurium inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 1:4)
- Si cui uero id nocet, is desidere in aqua ex uerbenis debet, inponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum, aut ex is aliquid, quae sanguinem supprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 25:1)
- Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolentur et profusio[ne] sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 10:2)
Si paruolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION