라틴어 문장 검색

quae res ad necem Porsennae C. Mucium inpulit sine ulla spe salutis suae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:3)
Nam et verberibus tormentis igni fatigati quae dicunt ea videtur veritas ipsa dicere, et quae perturbationi- bus animi, dolore cupiditate iracundia metu, quia neces- sitatis vim habent, adferunt auctoritatem et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장2)
Spartae vero pueri ad aram sic verberibus accipiuntur, ut multus e visceribus sanguis exeat, non numquam etiam, ut, cum ibi essem, audiebam, ad necem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:2)
si/c iubet Nece/ssitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 59:8)
ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:8)
Egreditur superbus cum praemio Ascyltos et paulo ante carissimum sibi commilitonem fortunaeque etiam similitudine parem in loco peregrino destituit abiectum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:13)
Sed dum attonito vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator, et Quid tu inquit commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:3)
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.13)
Frustra necem Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.10)
Mustela ab homine prensa cum instantem necem Effugere vellet:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mustela et homo1)
Columbae saepe cum fugissent miluum Et celeritate pennae vitassent necem, Consilium raptor vertit ad fallaciam Et genus inerme tali decepit dolo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.2)
Sic tuta quae naturae fuerat munere, Impar duabus occidit tristi nece.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.9)
Cervus nemorosis excitatus latibulis, Ut venatorum effugeret instantem necem, Caeco timore proximam villam petit Et opportuno se bovili condidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.1)
Quidnam voluisti tibi, Infelix, ultro qui ad necem cucurreris Hominumque tecto spiritum commiseris?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.3)
Mus escam putans Assiluit et compressus occubuit neci.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION