라틴어 문장 검색

Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, commotus in dilectione sua; exsultabit super te in laude
(불가타 성경, 스바니야서, 3장17)
Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam.
(불가타 성경, 하까이서, 2장6)
et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장28)
Et concitaverunt adversus eos proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장35)
Da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장32)
Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장8)
Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장41)
et commota est terra a voce exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장13)
Quae ubi poeticas Musas uidit nostro assistentes toro fletibusque meis uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:1)
Uerso concitat aequore.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 12:1)
Deflet Taenara commouens
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 26:1)
Commouet gentes publicus error
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 11:1)
Et quae motu concitat ire
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 38:1)
Quorum lacrimis querelisque Caesar commotus, cum antea constituisset stativis castris aestate inita cunctis copiis auxiliisque accitis bellum cum suis adversariis gerere,… instituit litteris[que] celeriter in Siciliam ad Allienum et Rabirium Postumum conscriptis et per catascopum missis, ut sine mora ac nulla excusatione hiemis ventorumque quam celerrime exercitus sibi transportaretur:
(카이사르, 아프리카 전기 26:3)
Atque haec propter exercitus sui praesentis paucitatem et tirocinium praeparaverat, non hostium vi et metu commotus patientem se timidumque hostium opinioni praebebat.
(카이사르, 아프리카 전기 31:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION