라틴어 문장 검색

postea vero quam ita et cepi et gessi maxima imperia, ut mihi nihil neque ad honorem neque ad gloriam adquirendum putarem, superiorem quidem numquam, sed parem vobis me speravi esse factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 7 7:8)
A principio enim coniurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam corpus confici posse, in quo et illa poteris uti civilium commutationum scientia vel in explicandis causis rerum novarum vel in remediis incommodorum, cum et reprehendes ea, quae vituperanda duces, et quae placebunt exponendis rationibus comprobabis et, si liberius, ut consuesti, agendum putabis, multorum in nos perfidiam, insidias, proditionem notabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 5:1)
nunc me amantissimum tui, nemini concedentem qui tibi vetustate necessitudinis potior possit esse, si audies, omnem tibi reliquae vitae dignitatem ex optimo rei p. statu adquires.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 3 2:4)
deinde versatus in utrisque subselliis optima et fide et fama iam ante hanc commutationem rei p. petitioni sese dedit honoremque honestissimum existimavit fructum laboris sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 10 2:4)
aut in isdem causis perpetuum et eundem spiritum sine ulla commutatione obtinebis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 2:5)
his igitur tot commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur satietati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 1:1)
Quae vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:4)
in qua de commutatione rei quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:11)
De commutatione sic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:18)
possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:19)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
nihil enim iam adquirebatur, cumulata erant officia vitae, cum fortuna bella restabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:6)
nam si supremus ille dies non extinctionem, sed commutationem adfert loci, quid optabilius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:1)
et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque praestare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 9:4)
loco C acquisierit velocitatem CD.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION