라틴어 문장 검색

LATRO duas ultumas quaestiones aliter posuit et plus conplexus est:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 8:7)
" Vicit Aeneas patrem, ipse eius in infantia leve tutumque gestamen, gravem senio per media hostium agmina et per cadentis circa se urbis ruinas ferens, cum complexus sacra ac penates deos religiosus senex non simplici vadentem sarcina premeret ;
(세네카, 행복론, Liber III 169:1)
ea, per quae beneficium datur, possunt esse maiora et plura, in quae se denique benevolentia effundat et sic sibi indulgeat, quemadmodum amantes solent, quorum plura oscula et complexus artiores non augent amorem, sed exercent.
(세네카, 행복론, Liber VII 71:3)
at contra quam exiguae noctes videntur, quas in complexu scortorum aut vino exigunt !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 99:4)
" Ergo complexu fili carissimi careo ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:2)
Caesar patruus meus Drusum Germanicum patrem meum, minorem natu quam ipse erat fratrem, intima Germaniae recludentem et gentes ferocissimas Romano subicientem imperio in complexu et in osculis suis amisit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 92:2)
Complexus itaque te:
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 135:7)
Non dissimulavit iram et regis genua complexus est, funestam perfusamque cruore fili manum ad os suum retulit, cenavit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 183:4)
Amorem ardentissimum vincit, transfoderunt itaque amata corpora et in eorum quos occiderant iacuere complexibus;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:4)
prohibetur undis', meque complexus ferens gressum citabat:
(세네카, Hercules Oetaeus 8:26)
complexus aras ille tremibunda manu mortem metu consumpsit et parvum sui poenae reliquit, dumque moribundum manu tenuit cadaver:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:21)
sic ille patriae primus Augustus parens complexus astra est colitur et templis deus.
(세네카, 옥타비아 7:39)
laeta nam postquam dies 'sideribus atris cessit et nocti polus, inter Neronis iuncta complexus mei somno resolvor;
(세네카, 옥타비아 11:2)
properat petere complexus meos Crispinus, intermissa, libare oscula:
(세네카, 옥타비아 11:9)
Me, me, profundi saeve dominator freti, invade et in me monstra caerulei maris emitte, quicquid intimo Tethys sinu extrema gestat, quicquid Oceanus vagis complexus undis ultimo fluctu tegit, o dure Theseu semper, o numquam ad tuos tuto reverse:
(세네카, 파이드라 16:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION