라틴어 문장 검색

non cunctos illos tenues et circumspectos vi, sublimitate, impetu, cultu, conpositione superavit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 189:3)
si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprehendendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 209:1)
medius modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed utrinque ripis inumbratus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 226:1)
Salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae etiam si persanata non sunt, serpere desierunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 2:4)
nunc non fuit inpetus, sed tenor, conpositio virilis et sancta;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 2:4)
Seneca Lucilio suo salutem Fabiani Papiri libros, qui inscribuntur Civilium, legisse te cupidissime scribis, et non respondisse cxpectationi tuae, deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 1001)
Adice nunc, quod de compositione non constat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:3)
compositio eius una est, pedem curvat lenta et sine infamia mollis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 7:2)
Seneca Lucilio suo salutem Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris, et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1141)
Hoc istae ambages compositionis, hoc verba transversa, hoc sensus miri, magni quidem saepe, sed enervati dum exeunt, cuivis manifestum facient.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 8:2)
Ad compositionem transeamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 15:1)
Quorundam non est compositio, modulatio est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 15:7)
Seneca Lucilio suo salutem Nimis anxium esse te circa verba et compositionem, mi Lucili, nolo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1151)
Eant, ut volent, dum animo compositio sua constet, dum sit magnus et opinionum securus et ob ipsa, quae aliis displicent, sibi placens, qui profectum suum vita aestimet et tantum scire se iudicet, quantum non cupit quantum non timet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 18:4)
nam in narratione, cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION