라틴어 문장 검색

et forensia autem et calceos numquam non intra cubiculum habuit ad subitos repentinosque casus parata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:5)
nam deinceps neque in senatu neque apud populum neque apud milites locutus est umquam nisi meditata et composita oratione, quamuis non deficeretur ad subita extemporali facultate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 84장 1:3)
huius Masgabae ante annum defuncti tumulum cum e triclinio animaduertisset magna turba multisque luminibus frequentari, uersum compositum ex tempore clare pronuntiauit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 4:3)
compositis seditionibus Clementem quoque fraude deceptum redegit in potestatem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 3:2)
posteriore epulo forensia insuper uiris, feminis ac pueris fascias purpurae ac conchylii distribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 17장 2:2)
nec contentus elogium tumulo eius uersibus a se compositis insculpsisse, etiam uitae memoriam prosa oratione composuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 5:2)
nec multo post ex composito inrumpere Appius nuntiatus, cui pridie ad id temporis ut adesset praeceptum erat, quasi plane repraesentaretur somnii fides, arcessi statim ac mori iussus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:4)
quem nunc tam longe non inter nota sepulcra nec prope cognatos compositum cineres, sed Troia obscena, Troia infelice sepultum detinet extremo terra aliena solo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b13)
Exercitus, porro, ex tam variis ducibus provinciisque compositus, ad disciplinam militarem aegerrime traductus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.32)
attamen, docte, facete, apte, composite, ornate, et diserte.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.109)
Rempublicam bene ordinatam et compositam a democratia tumultuosa plurimum distare existimavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.142)
quippe aliter tunc orbe novo caeloque recenti vivebant homines, qui rupto robore nati compositive luto nullos habuere parentes.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI2)
Cumque damnatorum civium bona addicente Sulla quamvis male capta iure tamen tenerentur, repetitio eorum procul dubio labe- factabat compositae civitatis statum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 3:2)
Cum solstitiali die, qui Saturnaliorum festa quibus illa convivia celebrata sunt consecutus est, forensi cura vacuus laetiore animo essem domi, eo Eusebius cum paucis e sectatoribus suis venit, statimque vultu renidens:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 9:2)
Compositis plenae gemuerunt ossibus urnae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION