라틴어 문장 검색

non enim rerum modo sed etiam verborum ordinem praestat, nec ea pauca contexit, sed durat prope in infinitum, et in actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 102:4)
nam cum satis in audiendo patientiae impenderit, in aliam rursus ei personam transeundum est, agendusque adversarius, proponendum quidquid omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in eiusmodi disceptatione natura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 138:2)
quod facientibus etiam male audiendi praesumenda patientia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 153:2)
opes factionis, vestra patientia, ius nullum, ac maxime quod innocentiae plus periculi quam honoris est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장2)
Vide ergo, num satius sit aut invulnerabilem animum dicere aut animum extra omnem patientiam positum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 2:5)
Illud praesta mihi, ut, quotiens circumsteterint, qui tibi te miserum esse persuadeant, non quid audias, sed quid sentias, cogites et cum patientia tua deliberes ac te ipse interroges, qui tua optime nosti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:1)
Nam quemadmodum plus agit tortor, quo plura instrumenta doloris exposuit (specie enim vincuntur qui patientia restitissent);
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 6:2)
erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum procedat, in quantum audaciam eius patientia et credulitate produxeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:4)
Quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illis patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 6:3)
An tu existimas quemquam soluto vultu et, ut isti delicati locuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 4:2)
Quicquid horum tractaveris, confirmabis animum vel ad mortis vel ad vitae patientiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 24:1)
Aliter leo aurata iuba mittitur, dum contractatur et ad patientiam recipiendi ornamenti cogitur fatigatus, aliter incultus, integri spiritus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 6:6)
Libet aliquid habere quod vincam, cuius patientia exercear.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 5:1)
quaedam secunda, in materia infelici expressa, tamquam tormentorum patientia et in morbo gravi temperantia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 5:4)
Nihil interest inter gaudium et dolorum inflexibilem patientiam?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION