라틴어 문장 검색

tu, Christe, somnum dissice, tu rumpe noctis vincula, tu solve peccatum vetus, novumque lumen ingere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum30)
nam quibus aeternum spes informatur in aevum, omne bonum tenue est quod praesens ingerit aetas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2355)
germana curvo colla frangit sarculo, mundum recentem caede tinguit inpia, sero expiandum, iam senescentem, sacro cruore Christi, quo peremptor concidit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말9)
maior inest vis illa homini, quae flatile virus ingerit et tenuem tenui ferit aere mentem.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1133)
tunc et ense caesa virtus triste percussit solum et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.21)
ecce nivem glacialis hiems ingerit et tegit omne forum, membra tegit simul Eulaliae axe iacentia sub gelido pallioli vice linteoli.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.50)
sanguinem Iusti, cui Pastor haeret, ferculum duplex geminumque donum ferre Complutum gremio iuvabit membra duorum, ingeret Tingis sua Cassianum, festa Massylum monumenta regum, qui cinis gentes domitas coegit ad iuga Christi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.11)
et iam retortis bracchiis furca eminus Romanus actus ingerebatur rogo:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1358)
"acus minutas ingerunt fornacibus, his membra pergunt urere, ut igniverint;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1442)
exim gramineo in campo concurrere prompta virgo Pudicitia speciosis fulget in armis, quam patrias succincta faces Sodomita Libido adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis adpetit, et taetro temptat subfundere fumo.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 16)
"viderat et Iericho propria inter funera quantum posset nostra manus, cum victor concidit Achar."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1145)
Ingeram mala multa?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 119)
Nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7196)
Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum, concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:3)
Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso concidit immundoque fimo sacroque cruore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION