라틴어 문장 검색

Aestimo nonnihil ad demonstrandum consuetudinem veterum etiam praetoris verba conferre quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 27:1)
Nam licet M. Cicero in oratione quam pro Milone concepit ita scriptum reliquerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 5:1)
Cum ventum est ad cubiculum, verba iurationis concipit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:8)
Huic deae sedentes vota concipiunt, terramque de industria tangunt, demonstrantes ipsam matrem terram esse mortalibus adpetendam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 21:1)
conceptivae sunt quae quotannis a magistratibus vel sacerdotibus concipiuntur in dies vel certos vel etiam incertos, ut sunt Latinae Sementivae Paganalia Compitalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:2)
Adfirmabat autem sacerdotes pollui ferias, si indictis conceptisque opus aliquod fieret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 9:1)
Nam cum Latiar, hoc est Latinarum sollemne, concipitur, item diebus Saturnaliorum, sed et cum Mundus patet, nefas est praelium sumere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 16:1)
Sive inde occultas vires et pabula terrae Pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem Excoquitur vitium atque exudat inutilis humor, Seu plures calor ille vias et caeca relaxat Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, Seu durat magis et venas astringit hiantes, Ne tenues pluviae rapidive potentia solis Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:2)
Sed potuit inter congeriem malorum positum auram odoris ipsius concepisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:3)
Nullum iam languidus aevo Evaluit revocare parens, coniunxve maritum Fletibus, aut patrii, dubiae dum vota salutis Conciperent, tenuere Lares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:58)
His ubi concepit magnorum fata malorum, Exclamat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:62)
Ergo ubi concipiunt, quantis sit cladibus orbi Constatura fides superum, ferale per urbem Iustitium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:8)
Fontibus hic vastis immensos concipit amnes, Fluminaque in gemini spargit divortia ponti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:48)
Vanam spem mortis honestae Concipis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:37)
Nominis antiqui cupientem noscere caussas Cognita per multos docuit rudis incola patres, Nondum post genitos Tellus effeta gigantes, Terribilem Libyeis partum concepit in antris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION