라틴어 문장 검색

haec alii sex vel plures uno conclamant ore sophistae et veras agitant lites raptore relicto;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII79)
Sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent omnibusque vehementior Pyrrhus, qui semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus elephantis mari terra, viris equis armis, addito insuper ferarum terrore veniebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 6:2)
Hispaniae numquam animus fuit adversum nos universae consurgere, numquam conferre vires suas libuit, neque aut imperium experiri aut libertatem tueri suam publice.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 3:1)
Cum omne Latium atque Picenum, Etruria omnis atque Campania, postremo Italia contra matrem suam ac parentem urbem consurgeret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 5:4)
Sed magna populi Romani fortuna, et semper in malis maior, totis denuo viribus consurrexit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 13:1)
Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 12:1)
Multaque post mundi tempus genitale diemque primigenum maris et terrae solisque coortum addita corpora sunt extrinsecus, addita circum semina, quae magnum iaculando contulit omne, unde mare et terrae possent augescere et unde appareret spatium caeli domus altaque tecta tolleret a terris procul et consurgeret aer.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:1)
inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque in latebras acer corrupti corporis umor, tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis paulatim redit in sensus animamque receptat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:4)
quippe ubi nulla latens animai pars remaneret in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis, unde reconflari sensus per membra repente possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:7)
quo magis ad nubis augendas multa videntur posse quoque e salso consurgere momine ponti;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:2)
primum iam semina aquai multa simul vincam consurgere nubibus ipsis omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat, ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit, sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:2)
ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis semina de terraque necessest funditus ipsa ignis corpora per totum consurgere fontem et simul exspirare foras exireque in auras, non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:2)
quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:8)
— Procul, o procul este profani, Conclamat vates, totoque absistite luco.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:3)
Tempestas Aeneae Aeolo concitante cum adlocutione ducis res suas conclamantis de Ulixis tempestate et adlocutione descripta est, in qua Aeoli locum Neptunus optinuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION