라틴어 문장 검색

Ipsoque illo momento, quo stupore defixi mirantur ac trepidant divina praesagia, concurrit unus e cella vinaria nuntians omne vinum, quod olim diffusum fuerat, in omnibus doliis ferventi calore et prorsus ut igne copioso subdito rebullire.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:4)
Ergo missus continuo furcifer venenum praesentarium comparat, idque vino diligenter dilutum insontis privigni praeparat exitio.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:8)
Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens repertum vini poculum, in quo venenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae continua perduxit haustu, atque, ubi fratri suo paratam mortem ebibit, exanimis terrae procumbit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:1)
nam et vino pulcherrimo atque copioso memet madefeceram et unguento fragrantissimo prolubium libidinis suscitaram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:12)
Tunc de summo montis cacumine per quandam latentem fistulam in excelsum prorumpit vino crocus diluta, sparsimque defluens pascentes circa capellas odoro perpluit imbre, donec in meliorem maculatae speciem canitiem propriam luteo colore mutarent:
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:3)
spei vinum, frumentum fidei,
(ARCHIPOETA, I175)
vinum bonum saepe bibentibus,
(ARCHIPOETA, I178)
sine vino deficientibus
(ARCHIPOETA, I179)
ego versus faciens bibo vinum bonum
(ARCHIPOETA, IV50)
tale vinum generat copiam sermonum.
(ARCHIPOETA, IV52)
tales versus facio, quale vinum bibo;
(ARCHIPOETA, IV53)
qui pro te multotiens me potavit vino;
(ARCHIPOETA, V74)
per quem facta carior est lagoena vini.
(ARCHIPOETA, V88)
hic mihi, non aliis vinum abundavit:
(ARCHIPOETA, V99)
ut sint vina proxima morientis ori.
(ARCHIPOETA, X46)

SEARCH

MENU NAVIGATION