라틴어 문장 검색

sed initium condendi, et quod pomerium Romulus posuerit, noscere haud absurdum reor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장2)
Namque artissimo inter Europam Asiamque divortio Byzantium in extrema Europa posuere Graeci, quibus Pythium Apollinem consulentibus, ubi conderent urbem, redditum oraculum est, quaererent sedem caecorum terris adversam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장1)
plusque infamiae id incendium habuit quia praediis Tigellini Aemilianis proruperat videbaturque Nero condendae urbis novae et cognomento suo appellandae gloriam quaerere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장5)
corpus non igni abolitum, ut Romanus mos, sed regum externorum consuetudine differtum odoribus conditur tumuloque Iuliorum infertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장4)
panderet modo sinum et venienti Fortunae occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장13)
cunctator natura et cui cauta potius consilia cum ratione quam prospera ex casu placerent, compleri fossas, aperiri campum, pandi aciem iubebat, satis cito incipi victoriam ratus ubi provisum foret ne vincerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장5)
superesse adhuc novas viris, et ipsos extrema passuros ausurosque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장5)
adeoque improvisi castra involavere ut non adloqui, non pandere aciem Vocula potuerit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장3)
' movebatur vulgus condebantque gladios, cum Campanus ac Iuvenalis e primoribus Tungrorum universam ei gentem dedidere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 66장8)
corpora condere quam cremare e more Aegyptio, eademque cura et de infernis persuasio, caelestium contra.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장11)
Quibus rebus confectis cum propter diuturnitatem belli non solum regiones, sed etiam urbes desertas videret, conquisivit quos potuit, primum Siculos, dein Corintho arcessivit colonos, quod ab iis initio Syracusae erant conditae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:1)
Augusto augurio postquam incluta condita Roma est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 2:2)
quoque Actiacae uictoriae memoria celebratior et in posterum esset, urbem Nicopolim apud Actium condidit ludosque illic quinquennales constituit et ampliato uetere Apollinis templo locum castrorum, quibus fuerat usus, exornatum naualibus spoliis Neptuno ac Marti consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 18장 2:2)
condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 1:2)
urbium quasdam, foederatas sed ad exitium licentia praecipites, libertate priuauit, alias aut aere alieno laborantis leuauit aut terrae motu subuersas denuo condidit aut merita erga populum R. adlegantes Latinitate uel ciuitate donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 47장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION