라틴어 문장 검색

Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장1)
opes factionis, vestra patientia, ius nullum, ac maxime quod innocentiae plus periculi quam honoris est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장2)
Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma[e] factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장1)
mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장8)
ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장32)
sed cum crevit et vera febris exarsit, etiam duro et perpessicio confessionem excipit Pedes dolent, articuli punctiunculas sentiunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 6:2)
Quaedam licet magna, licet certa sint, tamen ad illa turpi infirmitatis confessione non veniam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 7:2)
Illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem servitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 29:4)
interdum autem solutio est ipsa confessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 10:1)
Rutili innocentia ac virtus lateret, nisi accepisset iniuriam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 14:5)
si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et effundendus sanguis et suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda rumoribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 27:2)
Sed, cum securos aliquis casus expertus est, exprimitur sera confessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 7:2)
Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:7)
Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 69:3)
Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis adducimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION